Septem ad minimum sunt rationes propter quas feminae admittantur ad sacra ministeria

1. Unum sacerdotium in Christo

Per baptismum feminae et viri aequaliter participant Christi sacerdotium.
Quod etiam spectat ad sacros ordines.
Hic tangas!

2. Eis licet praeesse


In Ultima Cena Iesus et feminis et viris potentiam dedit ut eucharistiae praeessent. Hic tangas!

3. Praeiudicia culturalia


Ecclesiae consuetudo feminarum ex ordine sacerdotum reiciendarum oritur e triplici praeiudicio, quo duces Ecclesiae afficiuntur.Hic tangas!

4. Feminae fuerunt diaconae


Usque ad saeculum nonum, et ultra, Ecclesia feminis dedit plenam diaconorum ordinationem, eamque sacramentalem. Itaque feminas ordinare licet. Hic tangas!

5. Facultas feminarum ordinandarum invenitur in Ecclesiae traditione latente.


Maria, exempli gratia, diu culta est ut sacerdotissa. Inde patet feminarum exclusionem “sensu fidelium” iam esse superatam. Hic tangas!

6. Aliae Ecclesiae christianae sacerdotissas admittunt.


Aliae Ecclesiae christianae, re diligenter perspecta, feminas nunc ordinant sacerdotissas. Quamquam non omnia, quae in aliis Ecclesiis aguntur, ab Ecclesia Catholica accipi possunt, in hac re tamen consensus plerorumque fidelium confirmat feminarum ordinationem cum spiritu Christi plane congruere. Hic tangas!

7. Sunt etiam feminae re vera vocatae ad sacerdotium.


Multae feminae, quae officium habent in Ecclesia catholica, in se sentiunt sacerdotii vocationem. Hoc est signum Spiritus Sancti, quod praetermittere non licet.Hic tangas!

Ergo nullum est argumentum validum , quo feminae a sacerdotio arceantur, multae contra rationes eminenter catholicae, quibus accipiantur !

  

Versionem latinam curavit Gaius Licoppe